POCILLATOR Appulejo

POCILLATOR Appulejo
POCILLATOR Appulejo
Suetonio, Caes. c. 49. ad Cyathum et Vinum, Iuvenali, Sat. 13. v. 44. ad Cyathos in vet. Epitaphio, a Potione: Item a Lagena, vel Laguna: Gallis LL. Salic. Tit. 11. edit. Basil. Scantio, Germanis Schenck, Graecis Οἴνοχόος, dicebatur Romanis servus, qui epulantibus vinum ministrabat. Meminit muneris Virg. Aen. l. 1. v. 709.
Centum aliae, totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensis, onerent et pocula ponant:
Quod de Infertoribus ac Pocillatoribus accipiendum. Martialis quoque, ubi de Alexi Virgiliano, l. 8. Epigr. 56. v. 13.
Adstabat Domini mensis pulcherrimus ille,
Marmoreâ fundens nigra Falerna manu;
Et libata dabat roseis Carchesia labris
Eundem Ministratorem dictum esse, ex antiquis marmoribuspatet. in quibus nominantur Amaranthus Augusti Ministrator Turrianus. Erastus et Ansio Caesaris Mintstratores. Hinc Petronius, Vinum Dominicum Ministratoris gratiâ est. Quô habitu autem munus obierint, Senecaindigitat, Ep. 47. Alius, inquiens, utni Minister in muliebrem modum ernatus, cum atate luctatur: et Appuleius Senecam explicans, Metam. l. 2. ubi Pueros calmistratos, pulchre indusiatos, gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerentes, notavit. Nimirum hic muliebris fuit ornatus, indusiatum esse et calamistratum quempiam. Idem Seneca Pistores ac Ministratores coniungit Epist. 95 nec sane temere, cum et in Notit. Imperii, sub dispositione Viri Spectabil. Comitis Castrensis, Ministeriales Dominici recenseantur, ad quos indicandos, inter Comitis insignia, Mensa panaria, et Vinaria aliquot vasa conspiciuntur. Literati autem erant et formosi Pocillatores plerique e secta beatiorum hominum, qui pueris formâ insignibus non Triclinium modo, sed et Coquinam referferant. Martialis, l. 10. Epigr. 66. v. 5. ubi de Theopompo, puero formâ conspicuo.
Quis potius cyathos, aut quia crystalla tenebit?
Qua sapient melius mixta Falerna manu?
Unde et Philo, ubi de Trecliniorum luxu, l. de Vita Contempl. Ministrantibus formosis mancipis, non tam ad praesens ministerium quaesitis, quam ad exhilarandos aspectu convivis oculos. Ex his minores pueri Pincernas agunt, grandiores aquam afferunt. etc. Vide quoque Chrysologum, Serm. 261. Et exhibet istinsmodi Pocillatores ex icunculis aereis antiqui operis Pignorius, quae in conspectum dant, quidquid modo praefatus Philo, de accurato capillitio et tunicarum praecinctione, disseruit. Sed et non raro Eunuchi Pocillatores fuêre. Tacitus, Annal. l. 4. c. 8. Id (venenum) Druso datum per Lygdum Spadonem. ut octo post annos cognitum est. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis, et supra in voce Pincernae, nec non in fra a Potione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”